monumenta.ch > Plinius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 13
{IV} in ipsa Chio narrata est operis eorum Dianae facies in sublimi posita, cuius voltum intrantes tristum, abeuntes exhilaratum putant. Romae eorum signa sunt in Palatina aede Apollinis in fastigio et omnibus fere, quae fecit divus Augustus. patris quoque eorum et Deli fuere opera et in Lesbo insula.